monumenta.ch > Plinius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 53
{IX} iam quidem quacumque harena secare e fluviis omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium admodum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus scabritia politurae relinquit; ita sectae attenuantur crustae. rursus Thebaica polituris accommodatur et quae fit e poro lapide aut e pumice.